

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 3: Versus 31
Absit.Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram.Statuimus.Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia haec gratia fidei est, qua lex impletur, lex quae sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et caeremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.